Username   Password       Recupero Password - Registrati
Novità Newsletter
Il progetto Mare
Presentazione
I convegni
Le persone
Organizzazione
Lo Stato da mar di Venezia
Lo Stato da mar
Il sito
Lo svolgimento del progetto
L'organizzazione dei risultati
Gli Statuti
Gli Atti di dedizione
Gli elenchi dei Rettori
Le Commissioni, i dispacci, le Relazioni
Fonti e bibliografia
Le aree geografiche
Introduzione
Istria
Triestino
Dalmazia
Albania
Levante
-Isole Ionie
-Isola di Negroponte
-Isola di Candia
-Morea
-Arcipelago greco
-Grecia continentale
-Isola di Cipro
-Signorie feudali
Altre magistrature
Cariche da mar
Bailo e consoli
Motore di ricerca
Accedi al Motore di ricerca







Le aree geografiche

 Area: Istria
 Rettorato: Pola

 Atto di dedizione

Anno 1331. 28 Maggio, Indizione XIV. Venezia.
Dedizione di Pola a Venezia.

Laudabile redditur et necessarium reputatur, ut homines, et Populi circa augumentum, et conservationem sui status sic vigilent, studeant, et intendant, quo procul pulsis violentiis, et gravaminibus quibuscumque, per que solent eorumdem exterminium et desolationes accedere, sepius gaudere possint statu pacifico, et tranquillo.
Hoc igitur post premeditatione previa viri providi, et discreti D. Petrus qu. D. Viti, Blasius q. D. Dettacomandis Civis Polensis, Honorabilis Capitaneus Populi Civitatis Polae predicta una cum populo universo, et Commune Civitatis predictae considerantes et videntes afflictiones, et ruinas eorum continuas Civitatis Polae et Territorii, ac districtus, propter innumeras injurias, et molestias, atque damna reales, et personales que eis dictae Civitatis, et districtus, et eorumdem bonis multipliciter irrogantur, et ab exteris suisque Rectoribus, ita et taliter pro ut extitit manifestum, propter que omnia de die in diem ad pejus immo in nihilum ducebantur, et recolentes, et attendentes plenitudinem gratiae et fontem clementiae Ducalis Dominii, que cooptatos erigat, devios ad statum salutarem reduoit, quae vere non claudit premium in se sperantibus, nec denegat auxilium, et misericordiam implorantibus, et sub cujus fidelitate dudum, jam scilicet infinitis annis cum multis benefitiis Ducalibus, et gratiis permanserunt, salubri ducti provida et unanimi deliberatione, et voluntaria axectione pro necessaria salute, et conservatione ipsorum et dictae Terrae, et districtus deliberaverunt, et providerunt se, et sua totaliter summittere D. Duci, et Communi Venetiarum perpetuo, et sic deliberaverunt.     Volentes effectui complere ad virum nobilem, et prudentem D. Joannem Contareno honorandum Capitaneum Pasenatici Histrie pro Communi Venetiarum in ipsis partibus degentem reverenter habuerunt recursum, et ipsi D. Capitaneo ad ipsorum vocationem, et instantem requisitionem Polam properante, ejusque persona representante Ducale dominium Venet. et pro D. Duce, et Communi Venetiarum reoipiente, idem Capitaneus et populus universus, de dicta terra Polae solemniter libere, sponte et absolute Civitatem, et Castrum, Pole, et villas, et Castra, ac bona, Dominium, merum, et mixtum Imperium, omnes jurisdictiones, jura, actiones reals, et personales, utiles, et directas, tacitas, et expressas, et mixtas, ad ipsam Civitatem, et districtum quomodolibet pertinentes, quo pertinere possent, et cum omnibus juribus, et jurisdictionibus, et actionibus dicto Communi, et Universitati et ipsorum locis Pole pertinentibus, et expectantibus et quorumcumque spectari possent, summiserunt totaliter, et dederunt, et eidem Capitaneo, recipiente ut supra, fidelitatem D. Ducis, et Communis Venetiarum tamquam Viri fideles in Civitate Pole universaliter juraverunt, et volentes, et intendentes ad cautellam super hiis omnibus propter hujusmodi datione, et summissione eorum Ducali Dominio exibere omnem reverentiam, et honorem, viros discretos D. Petrum D. Viti, Blasium D. Detacomandis Capitaneum Populi antedictos, Joannem Bonacini, Scandalum D. Ugonii, Dominicum qu. D. Petri de Parentio, Andream D. Ottoboni, Veniando Subtille Nicolam ejus Fratrem, Bartholameum D. Petri, Nicolaum Ferrariensem, Jacobum D. Benasutti, Petrum Pagano, et Aldigerium Notarium Polensem, idem Populus universus in eorum veros Nuntios, et Syndicos, in eorum Arengo solemniter costitutos, ad presentiam Excellentissimi D. D. Francisci Dandolo Dei gratia Venet. incliti Ducis, et Communis Venetiarum pro ratificatione, et approbatione dationis, et summissionis hujusmodi, et omnium predictorum innovationem eorumdem ad cautellam solemniter transmiserunt, de quorum quidem Sindicorum plenissimo Syndicatu constat pubblico Instrumento scripto in millesimo trigentesimo trigesimo primo Indictione quarta decima, die decimo septimo mensis maii Pole, manu Aldigerii qu. Joannis Notarii scripto; qui quidem Sindici omnes, Sindicatus nomine antedicto coram prefato D. Duce, et suo consilio constituti, praedicta omnia recitantes et vera esse asserentes nomine Sindicariae praelibate praedictam dationem, et summissionem si quo nomine melius dici possit, sic factam Capitaneo Pasenatici antedicti, ut predicitur, recipiente pro D. Duce, et Communi Venetiarum ut supra de prefatis Civitate, Castro, Villis, et locis Polae et Jurisdictionibus ac juribus, ac Dominiis quibuscumque spectantibus, vel que spectari possint Civitati, et districtui Pole prefacte, vel aliter de omnibus et singulis supra dictis sponte, et ex certa scientia recognoverunt, ratificaverunt, approbaverunt totaliter, et eamdem dationem, et summissionem nomine quo supra nihilominus innovarunt, et de novo fecerunt in omnibus, et per omnia ut est dictum. Promittentes syndicario nomine antedicto, viro provido, et discreto Marsilio Ducatus Venetiarum Syndico ad supradicta, et infrascripta specialiter constituto per Illustrem, et Exccellentissimum D. D. Ducem, et Commune Venetiarum prefactum pro ut de Sindicatu ejusdem constat pubblico Instrumento scripto manu Augustini Notarii in dictis millesimo, et Indictione, et die vigesimo octavo Maii, recipiente, stipulat Syndicatus nomine prelibato hujusmodi dationem, innovationem, ratificationem, approbationem, summissionem, fidelitatem in omnibus, et per omnia ut supra, et omnia que superius dicta sunt, et que spectant, vel spectari possint ad dationem, et summissionem prefactam perpetuo observare, et firma, et rata habere, tenere, et non contrafacere vel contravenire aliqua ratione, vel causa de jure, vel de facto sub obbligatione, et pena omnium bonorum dictorum Polensium, et universitatis, et Communis Pole presentium, et futurorum. Renuuciarunt insuper ad cautellam omni exceptione doli mali in factum actioni, simulationi, stipulationi sine causa, vel sine justa causa in omni alia dissensione, et jure, tam Ecclesiastico, quam Civili, vel per que, vel per quod possit aliquer contrafieri antedictis vel alicui premissorum.
Et insuper promiserunt, et contenti fuerunt pro bono, et comoditate ipsorum, quod statutum Pole ubi loquitur de appellationibus faciendis ad Archiepiscopum, vel Curiam Archiepiscopi Ravenatis debeat de presenti revocari, et ordinari per ipsos, et fieri cum effectu, quod in posterum nulla Appellatio fieri possit alicubi vel ad Potestatem, vel ad aliquem Dominum vel Rectorem, salvo tamen quod liceat Polensibus ad Ducalem Curiam recurrere, et appellare super sententiis, et voluerunt sub dictis penis, quam quidem ratificationem, innovationem, summissionem, et promissionem per totum ut supra, idem Syndicus sindicavit nomine Domini Ducis, et Communis Venetiarum benigne suscipiens et assentiens prefatis Syndicis Polensibus instantibus cum humilitate pro sua necessaria conservatione infrascripta postulantes a benignitate Ducali fieri confirmari, et ipsis contentatibus Sindicario nomine antedicto consensit et servari permisit Capitula, que inferius subsequntur.
Pacta. Primo: quod Comes Pole habere debet de salario a Communi Pole libras quinquaginta grossorum in Anno, et propterea tenetur ducere, et habere unum Vicarium, qui sit juris peritus, cui dare debeat libras quatuor grossorum in ratione Anni, et expensas; unum Notarium, cui dare debet soldos quadraginta grossorum in anno ad minus, et expensas, eum domicilio in unum loeum; duos Seutiferos, et sex Equos, et teneatur, et debeat regere Polenses cum quatuor Consiliariis dicte Terre tam in civilibus, quam in criminalibus secundum statuta ipsorum, dummodo non sit contra honorem Ducis et Communis Venetiarum, ita quod quidquid factum fuerit per majorem partem predictorum quinque, secundum dicta statuta firmum sit. Verum habeat ipse Rector arbitrium in omicidio, et robariis strate, in furtis, scilicet a decem libris supra, in violentiis mulierum, et incendio fraudolento, et proditione, quod absit. Quod de caetero tractarentur, vel commiterentur, hoc debeat observari: videlicet, quod si videbitur ipsi Rectori, et dictis Consiliariis possit producere in facto proditionis, sicut concordes fuerint per majorem partem ipsorum per modum predictum. Dummodo ipse Rector fuerit in conscientia de processu capti; nihilominus, et ante omnia prodiet, et suspectis si, et sicut videbitur Rectori soli non fuga accipiat, si vero ipse Rector non fuerit in conscientia de processu, quem facere velit, seu con.... eisdem de facto, vel ipsi procedere voluerint per modum predictum, tunc ipse Rector solus si sibi videbitur habeat arbitrium mittere proditionis distinte ad Ducalem Dominium, ut puniantur, et absolvantur, vel fiat, et provideatur super inde sicut ipsi Ducali Dominio apparebit. Item quod Offitia Civitatis Pola et extra exerceantur per homines Pole eligendos per ellectionem sicut in talibus fieri consuevit.
Item quod Domini Sergius Nascivera, et Filius qu. Gliceses de Castro Pole et eorum Homines masculi maneant extra Civitatem Pole, et districtum, Forum Julium, Istriam et Slavoniam, ubi scilicet videbitur Ducali Dominio, gaudentes nihilominus bonis suis positis in Polisano districtu.
Item quod possessiones que a tempore summissionis praesentis in antea ementur vel acquirentur in Polisano districtu per quoscumque sive Venetos, sive quoslibet alios, subiaceant omnibus oneribus, et factionibus Pole, quemadmodum subiacebant caeterae possessiones Polensium.
Item quod Rector nunc iturus diligentem inquisitionem faciat de Venetis, et de hiis qui de Venetiis se dictant abitantibus Pole, verum faciant nostras factiones debitas, et si quis, vel ex ipsis reperietur quod non faciant factiones nostras debitas nec ibi habeant libertatem imponendi, et ordinandi in hujusmodi talibus, qui non facerent hec, nec ibi, ut dictum est quod faciant factiones Terre Pole que sibi congrue apparebunt.
Actum Venetiis in Cancellaria Ducatus anno Domini 1331. Indictione quartadecima die vigesimo octavo Maii, presentibus Nobb. Viris Ser. Luca Gradonico, S. Zuanne Popalizza, S. Zanino da Legge, et S. Joanne de Marzario Civibus Venetiarum, Matheo S. Bonifatii de Pola, Veniando, S. Veniandi de Pola, et Jacobo qu. Bertoni de Pola Testibus ad hoc vocatis, et rogatis.    
Ego Joannes Vacordio Imperiali auctoritate Pubb. Not., et Ducatus Venet. Scriba predictis omnibus presens rogatus a dictis partibus seribere scripsi, meque solito sigilo, et nomine roboravi.

Codice diplomatico istriano, III, 629.

     © 2019 All Rights Reserved